BATIACA

BATIACA
BATIACA
Graece Βατιάκη, item Βατιάκιον, inter pocula memoratur Diphilo et Philem oni apud Athen. l. 11. Ex aere Persico vel Indico fuit, de quo sic in Mirabilibus Philosophus: Φασὶ δὲ καὶ εν Ι᾿νδοῖς τὸν χαλκὸν οὕτως εἶναι λαμτρὸν καὶ καθαρὸν καὶ ἀνίωτον, ὡς μὴ διαγινώςκεςθαι τῇ χροᾷ πρὸς τὸν χρυσὸν ἀλλ᾿ εν τοῖς Δαρείου ποτηρίοις βατιακὰς εἶναί τινας καὶ πλείους, ἃς εἰ μὴ τῇ ὀσμῇ ἄλλως ουκ ἦν διαγνῶναι, πότερόν εἰσι χαλκαῖ ἢ χρυσαῖ, Aium aes esse in Indis tam lucidum, et purum et rubiginis expers, ut colore ab auro non dignoseatur. Sed et inter Darli pocula aliquos esse batiacas, de quibus aliter, quam ex olfactu diiudicari non possit, utrum aereae vel aureae sint. Ita ergo Batiacae propric fuerunt Persica pocula ex istiusmodi aere facta. Nomen a cucurbitae forma et amplitudine sumptum videtur, quae Chaldaice batiach dicitur, ut Arabice batich. Ampla autem haec pocula fuisse etiam inde discas, quod λαβρώνιον, poculi genus latissimum, ἀπὸ τῆς εν τῶ πίνειν λαβρότητος appellatum, Didymus apud eundem Athenaeum simile esse ait βομβυλιῷ ἢ βατιάκῳ, etc. Bothart. Hieroz. Parte poster. l. 6. c. ultumô. De aere vero hoc aurei coloris, diximus supra aliquid in voce Aes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • OLFACTUS — ad iudicium de metallis faciendis adhibitus, memoratur Aristoteli de Miraculis audit. ubi de poculis Darii, quae solô narium idiciô cognoscebantur, aenea essent, an aurea, Vide spura, ubi de variis Aeris speciebus, item voce Batiaca. Hinc… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”